CIRCUMCISIO

CIRCUMCISIO
CIRCUMCISIO
ex ordinatiis V. T. Sacramentis prius, geminam habuit periodum: unam ab Abrahamo ad Mosen, alteram a Mose usque ad Christum, Ioan. c. 7. v. 22 in quarum illa fuerunt Ecclesiae circumciae incunabula, in hac illius ἀκμή. Primus qui illam accepit, divinô iussu, Abrahamus fuit, Gen. c. 17. v. 4. 5. 7. 11. 12. A. M. 2107. ante exitum Israelitarum ex Aegypto annis 406. aetatis Abrahami annô 99. In qua prima sua institutione
Circumcisio fuit Sacramentum domesticum familiae Abrahami: donec post quatuor saecula, reiectis gentibus et emortuis piorum inter eas reliquiis, Ecclesia conclusa fuit inter Abramidas, sicque Circumcisio facta est publicum totius Ecclesiae illius temporis Sacramentum, a Mose Iudaeis datum, Ioann. c. 7. v. 22. a quo tempore nemo Ecclesiae membrum esse poterat, nisi circumcisus, Exodi, c. 12. v. 48. Vide infra quoque, ubi de Proselytis. Administer eius quivis erat Paterfamiliâs, Gen. c. 17. v. 23. Instrumentum, culter lapideus, seu acutus, Exodi c. 4. v. 25. Illius legi subiecti omnes Israelitae mares, servique tum emptitii, tum vernae, exceptis slum mercenariis, Gen.c. 17. v. 2. et 27. Tempus, octavus a nativitate dies Ibid v. 12. forte, quia mater a partu recens, octo diebus impura erat, Levit. c. 12. v. 2. et 3. nec sine dolore peragebatur, ad quem sustinendum infanti aliquot dierum intervallô opus erat. Idque tempus adeo stricte observatum, ut diem anticipare omittereque nullâ causâ liceret: Sacramenti contemptori additâ excisionis comminitatione, Genes. c. 17. v. 14. Circumcisionem autem comitabatur nominis impositio, ut in circumcisione Isaaci, Gen. c. 21. v. 3. 4. Ioannis Baptistae, Lucae c. 1. v. 59. et Christi, Lucae c. 2. v. 21. Cui accedebant etiam testes, Esaiae c. 8. v. 2. et Lucae c. 1. v. 58. et 59. Vide quoque infra Compatres. Quibus omnibus quid significari voluerit Deus, vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theolog. Christ. Part. prior. l. 3. p. 6. §. 20. et seqq. Verbô, Circumcisio obsignabat foedus Dei cunctaque eius benehcia, eratque sigillum eius a Deo traditum, quod durare debebat, usque ad praestitum in carne Messiam, sub quo illud abrogandum, et Baptismus in eius locum substituendus erat. Nempe ante adventum Chriti Circumcisio necessaria erat: post Christi adventum coepit languere, per mortem eius; mortua est et antiquata, post mortem Christi, quamquam aliqandiu in Ecclesia usurpata, propter infirmos, Baptismô veluti geminum sigillum, paulatim tamen coepit abrogari, primusque Cornelius in praeputio baptizatus est, Actor. c. 10. v. 44. 47. Quô tempore intermediô, quô illa aliquandiu retenta est, ut videl. pretiosius exspirantis funus esset, magnâ suit opus prudentiâ, ob Iudaeos Christianos, qui patrii ritus tenaces, eius abrogatione scandalum patiebantur. Post Templi vero destructionem, quô veluti velô ablatô Ecclesia plene in libertatem asserta est, una cum reliquo Templi apparatu, abolita et tandem mortifera facta est Circumcisio. Interim per cacozeliam apud varias nationes, pro lustratione Graecis Romanisque usirata, lustricô die, infantibus adhibita est. Quod institutum divinum, ut corporis signaculum, Iudaeis primo proprium fuit, uti vidimus, qui recutiti hinc dicti, ut ex Petronii Satyr. et Martial. l. 7. Epigr. 29. v. 5. patet, aliquando ab Adriano aliisque sublatum. Inde ad alias gentes transiit, aliquando simplici vice, aliquando iterato administrata Circumcisio: Ad Samaritanos scil. in nomine columbae circumcisos; Aethiopes, (qui Circumcisionem cum Baptismo
coningunt, ut sic discernantur, tamquam filii credentis Abrahami, a coeteris nationibus) Aegyptios, Colchos, Phoenices, Troglodytas, Macrones, Edomitas, Ammonitasque; quorum omnium meminêre, praeter alios, Herodotus, l. 2 diodor. Sic. l. 2. et 4. Strabo, l. 16. et 17. Arabes quoque per experimentum acquisiverunt: Christiani insuper veteres et Episcopi quidam, ut adhuc Κόφθοι dicantur Aegyptiis, vide Kircherium, Prodom. Copt. c. 1. Inter Haereticos Ebionitae quoque tenuêre. Sed nec apud Graecos et Romanos, incognitam plane fuisse, suspicio est. Dies octavus erat uti dictum, quia tum purgatae erant puerperae et unum transierat Sabbathum. Vide Cunaeum de Rep. Hebr. Mahometanis (quibus ex civili potius, quam religioso instituto, inter Orientales populos celebrata Circumcisio, deinceps apostasiae Impostoris illius facta est Symbolum) octavus annus, Syris tertius decimus, aliis alius. pars scindenda principium est genitalium seu ἀκροβυςτία Gap desc: Hebrew Hebraeis, superfluum luxuriansque (Magis totum corpus) signum, quod renasci non possit. Aliae tamen gentes iterum adducebant praeputium, qua de re vide Thom. Bartholin. Comm. de Morbis Bibl. c. 26. et aliae quaedam novum fecerunt. Utriusque diversus modus disquiritur fusius. Masculus Iudaeis, Aegyptiis etiam feminae clitoris, unde Nymphas Aegyptias exscindere, dicit Galenus Introduct. et hodieque hoc in Aegypto servari, quia eis plerumque nimis excrescat, testatur Alpinus. Illis vero lex, his honor, illi totam amputant pellem et reliquum unguibus abradunt; hi Arabesque incidunt tantum, ut iterum consolidetur. Nec instrumenta unius generis ab omnibus adhibita: Testa subinde et silex, ut in sacris Cybeles, vide Plin. l. 35. c. 12. Novacula plerisque, cuius incommoda praevidentes, alii forcipem maluerunt, alii bipennem. Catino autem inferebant et ad morbos servabant praeputium. Ministri quivis: totumque actum conviviô clauserunt Arabes, sicut votô Iudaei, nomina dein quoque imponebantur etc. Vide thom. Bartholin. de Puerperio Veter. praeterque alios plurimos Cunaeum inp rimis Opere cit. l. 3. c. 5. Quod vero supra dictum, de Circumcisione Iudaeorum ab Imperatorib. sublata, sic habet: Fuit illa letgibus Domitiani, Nervae, Hadriani, interdicta, Rescriptô postea Divi Pii iterum permissa. Unde de Hadriano Spartian. c. 14. moverunt eâ tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia. Etsi enim magnum discrimen inter περιτέμνειν et εντέμνειν, circumcidere et castrare, videtur tamen LL. Imperatorum praedictorum, quibus εντομὴ, i. e. marium eviratio, vetita, etiam circumcisioni fibula esse imposita, quod cum impatientissime ferrent aut potius cum non ferrent, a Pio tandem auxiliarem legem impetrârunt. Modestinus libro Regular. Circumcidere Iudaeis filios suos tantum, rescriptô Pii permittitur: in non eiusdem Religionis qui hoc fecerit, castrantis poena irrogatur. Casaubon. ad Spartian. loc. cit. etc. Circumcisionis a Iosua administratae memoriam servat nummus vetustissimus, in Musaeo Kircheriano, de quo vide infra voce Semisiolus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Circumcisio —   (Zirkumzision): medizinische Bezeichnung für die Beschneidung des Mannes; Circumcisio kommt von dem lateinischen circumcidere, das ringsherum abschneiden bedeutet …   Universal-Lexikon

  • Circumcisio — (lat.), die Beschneidung (s.d.). Circumcisionis festum, Fest der Beschneidung Christi; circumcisi, Beschnittene …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Circumcisio — vgl. Zirkumzision …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • CIRCUMCISIO Domini — Festum ad Kal. Ianuar. ab Ecclesia celebratum, ut superstitioni Gentilium hôc die ferventi opponeretur, ut dictum supra in Cervula, ex Augustino in Psalm. 68. et Ambrosio, Serm. 2. de Kal. Ianuar. Proinde eô die Alleluia omissum, ex ordinatione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • circumcisió — cir|cum|ci|si|ó Mot Agut Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • обрезание крайней плоти — (circumcisio preputii) хирургическая операция: круговое иссечение крайней плоти, напр. при фимозе …   Большой медицинский словарь

  • Обреза́ние кра́йней пло́ти — (circumcisio preputii) хирургическая операция: круговое иссечение крайней плоти, например при фимозе …   Медицинская энциклопедия

  • circoncision — [ sirkɔ̃sizjɔ̃ ] n. f. • 1190; lat. ecclés. circumcisio ♦ Ablation totale ou partielle du prépuce. Circoncision d un bébé ayant un phimosis. Spécialt Ablation rituelle pratiquée sur les jeunes garçons juifs et musulmans. Circoncision de Jésus… …   Encyclopédie Universelle

  • Zirkumzision — Beschneidung * * * Zir|kum|zi|si|on 〈f. 20〉 = Beschneidung (II.1) [<spätlat. circumcisio; zu lat. circumcidere „rundherum abschneiden“] * * * Zir|kum|zi|si|on, die; , en [spätlat. circumcisio = Beschneidung, zu lat. circumcidere = rings um ,… …   Universal-Lexikon

  • circumcizie — CIRCUMCÍZIE, circumcizii, s.f. Tăiere rituală a prepuţului de jur împrejur, practicată de unele popoare orientale. [var.: circumciziúne s.f.] – Din lat. circumcisio. Trimis de hai, 07.08.2008. Sursa: DEX 98  CIRCUMCÍZIE s. (înv.) obrezanie,… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”